monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 18 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 82, 4
Super populum tuum malignaverunt consilium; vel, sicut alii codices habent, astute cogitaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Irridenter ista dicuntur: quando enim valerent nocere populo vel plebi Dei, vel sanctis eius qui noverunt dicere, Si Deus pro nobis, quis contra nos ?